라틴어 문장 검색

Transfertur nunc cogitatio scripturae ad rationem non inutilem sed summa sollertia a maioribus traditam, qua in via raeda sedentes vel mari navigantes scire possimus, quot milia numero itineris fecerimus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 9장1)
Navigantes Rubrum Mare, in quo optandum nobis est ut verus Pharao cum suo mergatur exercitu, multis difficultatibus ac periculis ad urbem Abisamam perveniunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 3:1)
Abundat autem haec eadem Aria oppidis, inter quae sunt celebria Vitaxa Sarmatina et Sotira et Nisibis et Alexandria, unde naviganti ad Caspium mare quingenta stadia numerantur et mille.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 69:2)
et alto modo mari, quia navigans Scyllam et Polyphemum effugit, perditus etiam est Orontes, amissus Palinurus et Misenus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 316)
di maris per quod navigo, terrae ad quam iturus sum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5281)
inde per apertum mare ad Graeciam nāvigābant;
(옥스포드 라틴 코스 2권, Quīntus ad Graeciam nāvigat25)
Si quis dicit optimum esse navigare, deinde negat navigandum in eo mari, in quo naufragia fieri soleant et frequenter subitae tempestates sint, quae rectorem in contrarium rapiant, puto hic me vetat navem solvere, quamquam laudet navigationem.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 48:1)
ibique obviaverunt illi omnes accolae Summurtunensis pagae et Wiltunensis, omnes accolae Hamtunensis pagae, qui non ultra mare pro metu paganorum navigaverant;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 55 58:3)
NAVIGABAMUS a Cassiopa Brundisium mare Ionium violentum et vastum et iactabundum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, I 2:1)
Sed ut ille, qui navigat, cum subito mare coepit horrescere, et ille aeger ingravescente morbo unius opem inplorat, sic noster populus in pace et domi imperat et ipsis magistratibus minatur, recusat, appellat, provocat, in bello sic paret ut regi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 103:3)
Ut Germanus episcopus cum Lupo Brittaniam nauigans, et primo maris, et postmodum Pelagianorum tempestatem diuina uirtute sedauerit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVII.1)
In quibus consultationibus decretum fuisset ut Hungari, Poloni, et Boemi Thraciam bello invaderent, Galli et Hispani Graeciam, papa vero (promptus ad se immolandum pro caussa Christiana) in persona et comitatum regis Angliae, Venetorum, et aliorum statuum qui mari pollerent navigaret cum classe potentissima per mare Mediterraneum usque ad Constantinopolim.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 3:11)
navigantem dispersa classe in Hadriatico mari Brundisium tribus navibus aegrum delatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 160:2)
mare quoque etesiarum flatu in Orientem navigantibus secundum, inde adversum erat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 98장6)
unde genus ducis ut diximus supra, quia feliciter est navigaturus Aeneas, Venerem dicit a mari procreatam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 8011)

SEARCH

MENU NAVIGATION